Non expavescamus istam mortem, sed illam timeamus. Quod est autem gravius, multi perverse timendo istam, inciderunt in illam. Dictum est aliquibus, Adorate idola; quod si non feceritis, interficiemini: aut quemadmodum ille Nabuchodonosor dixit, Si non feceritis, mittemini in caminum ignis ardentis. Multi timuerunt et adoraverunt; nolentes mori mortui sunt: timendo mortem quae non evaditur, inciderunt in mortem quam evadere feliciter possent, si istam quae non evaditur, infeliciter non timerent. Natus es homo, moriturus es. Qua ibis, ut non moriaris? quid facies ut non moriaris? Ut Dominus tuus necessitate moriturum consolaretur, voluntate mori dignatus est. Quando vides Christum mortuum, dedignaris mori? Ergo moriturus es: qua evadas hoc, non habes. Hodie sit, cras sit; futurum est, debitum est reddendum. Quid ergo agit homo timens, fugiens, occultans se ne inveniatur ab inimico? Numquid agit ut non moriatur? Sed ut paulo serius moriatur. Non accipit debiti securitatem, sed postulat dilationem. Quantumlibet diu differatur, veniet quod differtur. Illam mortem timeamus quam timuerunt tres viri, quando dixerunt regi, Potens est Deus etiam de ista flamma liberare nos; sed et si non 17Dan. III, 15, 17, 18 . Ibi fuit timor illius mortis, quam modo Dominus comminatur, quando dixerunt, Sed et si noluerit aperte liberare, potest in occulto coronare. Unde et ipse Dominus facturus martyres, et caput martyrum futurus ait: Nolite timere eos qui occidant corpus, et postea non habent quid faciant. Quomodo non habent quid faciant? Quid si cum occiderint, corpus bestiis lacerandum et diripiendum alitibus projiciant? videtur adhuc saevitia habere quod faciat. Sed cui facit? Qui migravit. Inest corpus, sed nullus est sensus: habitatio jacet, habitator abscessit. Ergo postea non habent quid faciant: non sentienti enim nihil faciunt. Sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna ignis 18Matth. X, 28, et Luc. XII, 4, 5 . Ecce de qua morte loquebatur, cum diceret, Qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Servemus ergo, fratres, sermonem ipsius in fide; perventuri ad speciem, cum acceperimus plenissimam libertatem.