TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nam ut noveritis quia regem cum volebant facere, id est, antevenire, et jam habere manifestum Christi regnum, quem primo oportebat judicari, et deinde judicare: ubi crucifixus est, et illi qui in eum sperabant, spem resurrectionis ejus perdiderant, resurgens a mortuis invenit inde duos cum desperatione sibi sermocinantes, et cum gemitu quae gesta fuerant colloquentes; et apparens eis velut incognitus, cum oculi eorum tenerentur ne ab eis agnosceretur, sermonem tractantibus miscuit: at illi narrantes ei unde sermocinarentur, dixerunt quia ille magnus propheta in factis et dictis occisus esset a principibus sacerdotum; Et nos, inquiunt, sperabamus quia ipse esset redempturus Israel 5Luc. XXIV, 13-21 . Recte sperabatis, verum sperabatis: in illo est redemptio Israel. Sed quid festinatis? Rapere vultis. Illud etiam indicat nobis hunc sensum, quia cum ab eo quaererent discipuli de fine, dixerunt ei: Si hoc in tempore praesentaberis , et quando regnum Israel? Jam enim esse cupiebant, jam volebant; hoc est rapere velle, et regem facere. Sed ait discipulis, quia adhuc solus ascensurus erat: Non, inquit, est vestrum scire tempora vel momenta , quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem ex alto, Spiritum sanctum supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque in fines terrae 6Act. I, 6-8 . Vultis ut jam exhibeam regnum; prius colligam quod exhibeam: altitudinem amatis, et altitudinem adipiscemini; sed per humilitatem me sequimini. Sic de illo etiam praedictum est, Et congregatio populorum circumdabit te, et propter hanc in altum regredere 7Psal. VII, 8 ; id est, ut circumdet te congregatio populorum, ut multos colligas, regredere in altum. Sic fecit; pavit, et ascendit.

Notes

  1. 5. Luc. XXIV, 13-21
  2. 6. Act. I, 6-8
  3. 7. Psal. VII, 8