TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aperiat illam plenius, et dilucescat nobis, ut coepit. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est. Nos exspectabamus in fine resurrectionem mortuorum; nam ita credidimus: imo non exspectabamus, sed plane exspectare debemus; neque enim falsum credimus in fine mortuos resurrecturos. Cum ergo vellet Dominus Jesus insinuare nobis quamdam resurrectionem mortuorum ante resurrectionem mortuorum; non sicut Lazari 4Joan. XI, 43, 44, vel filii illius viduae 5Luc. VI, 14, 15, vel filiae archisynagogi 6Marc. V, 41, 42, qui resurrexerunt morituri (nam et ipsorum mortuorum quaedam resurrectio facta est ante resurrectionem mortuorum): sed sicut hic dicit, Habet, inquit, vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transiit a morte ad vitam. Ad quam vitam? Ad aeternam. Non ergo sicut corpus Lazari: transiit enim et ille a morte sepulcri ad vitam hominum, sed non aeternam, iterum moriturus; resurrecturi autem in fine saeculi mortui, in vitam aeternam transibunt. Cum ergo vellet Dominus noster Jesus Christus, magister coelestis, Verbum Patris et Veritas, demonstrare nobis quamdam resurrectionem mortuorum in aeternam vitam, ante resurrectionem mortuorum in aeternam vitam: Venit hora, inquit. Tu procul dubio imbutus fide resurrectionis carnis, exspectabas horam illam finis saeculi, diem judicii, quam ne in isto loco exspectares, addidit, et nunc est. Quod ergo dicit, Venit hora, non dicit de illa hora novissima, ubi in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei Dominus ipse descendet de coelo, et mortui in Christo resurgent primo: deinde nos viventes qui reliqui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus 7I Thess. IV, 15 et 16 . Veniet illa hora, sed non est nunc. Hora vero ista quae sit, advertite: Venit hora, et nunc est. Quid in ea fit? Quid, nisi resurrectio mortuorum? Et qualis resurrectio? Ut qui resurgunt, in aeternum vivant. Hoc erit et in novissima hora.

Notes

  1. 4. Joan. XI, 43, 44
  2. 5. Luc. VI, 14, 15
  3. 6. Marc. V, 41, 42
  4. 7. I Thess. IV, 15 et 16