Quis est mercenarius, qui videt lupum venientem et fugit? Qui sua quaerit, non quae Jesu Christi: peccantem non libere audet arguere 17I Tim. V, 20. Ecce nescio quis peccavit, graviter peccavit; increpandus est, excommunicandus est: sed excommunicatus, inimicus erit, insidiabitur, nocebit cum potuerit. Jam ille qui sua quaerit, non quae Jesu Christi, ne perdat quod sectatur, humanae amicitiae commoditatem, et inimicitiarum humanarum incurrat molestiam, tacet, non corripit. Ecce lupus ovi guttur apprehendit: diabolus fideli adulterium persuasit; tu taces, non increpas: o mercenarie, lupum venientem vidisti, et fugisti. Respondet forte et dicit: Ecce hic sum, non fugi. Fugisti, quia tacuisti; tacuisti, quia timuisti. Fuga animi, timor est. Corpore stetisti, spiritu fugisti: quod ille non faciebat qui dicebat, Etsi corpore absens sum, spiritu vobiscum sum 18Coloss. II, 5 . Quomodo enim spiritu fugiebat, qui etiam corpore absens, fornicatores litteris arguebat? Affectiones nostrae motus animorum sunt. Laetitia, animi diffusio; tristitia, animi contractio: cupiditas, animi progressio; timor, animi fuga est. Diffunderis enim animo, cum delectaris; contraheris animo, cum molestaris: progrederis animo, cum appetis; fugis animo, cum metuis. Ecce unde ille mercenarius viso lupo dicitur fugere. Quare? Quia non est ei cura de ovibus. Quare non est ei cura de ovibus? Quia mercenarius est. Quid est, mercenarius est? Temporalem mercedem quaerens, et in domo in aeternum non habitabit. Sunt hic adhuc quaerenda, et discutienda vobiscum, sed onerare vos non est consilii. Dominica enim cibaria conservis ministramus; in pascuis dominicis oves pascimus, et simul pascimur. Sicut non est negandum quod necessarium est, sic non est cor infirmum pabuli multitudine praegravandum. Non sit ergo molestum Charitati vestrae, quia omnia quae hic adhuc discutienda arbitror, hodie non discutio: sed iterum nobis in nomine Domini diebus reddendi sermonis eadem lectio recitabitur, et diligentius, illo adjuvante, tractabitur.