Caeterum, fratres mei, delirum est dicere quia melioris meriti fuit, non dico Judas, sed quilibet hominum, quam ille de quo dictum est, In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista 24Matth. XI, 11 . Non ergo huic quisquam servus, sed baptisma Domini etiam per servum malum datum, baptismati etiam amici servi praeponitur. Audi quales commemorat apostolus Paulus falsos fratres, invidia praedicantes verbum Dei, et quid de illis dicit: Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Christum enim annuntiabant, per invidiam quidem, sed tamen Christum 25Philipp. I, 15-18. Non per quid, sed quem vide: per invidiam tibi praedicatur Christus? vide Christum, vita invidiam. Noli imitari malum praedicatorem, sed imitare bonum qui tibi praedicatur. Christus ergo a quibusdam per invidiam praedicabatur. Et quid est invidere? Horrendum malum. Ipso malo zabolus dejectus est, ipsum dejecit multum maligna pestis: et habebant illam quidam Christi praedicatores, quos tamen praedicare permittit Apostolus. Quare? Quia Christum praedicabant. Qui autem invidet, odit; et qui odit, quid de illo dicitur? Audi apostolum Joannem: Qui odit fratrem suum, homicida est 26I Joan. III, 15 . Ecce post Joannem baptizatum est, post homicidam non baptizatum est; quia Joannes dedit baptismum suum, homicida dedit baptismum Christi. Quod Sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur.