Verba Domini nostri Jesu Christi quae habuit cum Judaeis, ita moderans loquelam suam, ut caeci non viderent, et fideles oculos aperirent, quae hodie de sancto Evangelio recitata sunt, ista sunt: Dicebant ergo Judaei, Tu quis es? Quia dixerat supra Dominus, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris 1Joan. VIII, 25, 24 . Ad hoc ergo illi, Tu quis es? veluti quaerentes nosse in quem deberent credere, ne in suo peccato morerentur. Respondit dicentibus, Tu quis es? et ait, Principium, quia et loquor vobis. Si se dixit Dominus esse principium, quaeri potest utrum et Pater principium sit. Si enim Filisu principium est qui habet Patrem, quanto facilius intelligendus est Deus Pater esse principium, qui habet quidem Filium cui Pater sit, sed non habet de quo sit? Filius enim Patris est Filius, et Pater utique Filii Pater est: sed Deus de Deo Filius dicitur, lumen de lumine Filius dicitur: Pater dicitur lumen, sed non de lumine; Pater dicitur Deus, sed non de Deo. Si ergo Deus de Deo, lumen de lumine principium est; quanto facilius intelligitur principium lumen de quo lumen, et Deus de quo Deus? Videtur itaque absurdum, charissimi, ut Filium dicamus principium, et Patrem principium non dicamus.