TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sequebatur autem, inquit, Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Quisnam iste sit discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur. Solet autem se idem Joannes ita significare, et addere, quem diligebat Jesus 4Joan. XIII, 23, et XIX, 26 . Fortassis ergo et hic ipse est: quisquis tamen sit, sequentia videamus. « Discipulus autem ille, » inquit, « erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis: Petrus autem stabat ad ostium foris. Exiit ergo alius discipulus qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et ut ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. » Ecce columna firmissima ad unius aurae impulsum tota contremuit. Ubi est illa promittentis audacia, et de se plurimum praefidentis? Ubi sunt verba illa, quando ait, Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam 5Joan. XIII, 37 ? Hoccine est sequi magistrum, se negare discipulum? siccine pro Domino anima ponitur, ut hoc ne fiat, vox ancillae formidetur? Sed quid mirum si Deus vera praedixit, homo autem falsa praesumpsit? Sane in ista quae jam coepta est negatione apostoli Petri, debemus advertere non solum ab eo negari Christum, qui dicit eum non esse Christum; sed ab illo etiam qui cum sit, negat se esse christianum. Dominus enim non ait Petro, Discipulum meum te negabis; sed, me negabis 6Matth. XXVI, 34 . Negavit ergo ipsum, cum se negavit ejus esse discipulum. Quid autem aliud isto modo quam se negavit esse Christianum? Quamvis enim discipuli Christi nondum appellarentur hoc nomine: post ascensionem quippe ejus in Antiochia primum coeperunt appellari discipuli Christiani 7Act. XI, 26: jam tamen erat res ipsa illo postea vocabulo nuncupanda, jam erant discipuli qui postea appellati sunt Christiani; et hoc commune nomen, sicut communem fidem, etiam ad posteros transmiserunt. Qui ergo se Christi negavit esse discipulum, ipsam rem negavit, cujus nomen est vocari christianum. Quam multi postea, non dico senes et anus, in quibus hujus vitae satietas facilius potuit mortem pro Christi confessione contemnere; nec solum juventus utriusque sexus, de qua aetate convenienter videtur exigi fortitudo; sed etiam pueri puellaeque potuerunt, et innumerabilis societas sanctorum martyrum in regnum coelorum fortiter et violenter intravit, quod tunc iste non potuit, qui claves regni ejus accepit 8Matth. XVI, 19? Ecce unde dictum est, Sinite hos abire, quando se pro nobis tradidit, qui suo sanguine nos redemit; ut impleretur sermo quem dixit, Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Utique enim Petrus si negato Christo hinc iret, quid aliud quam periret?

Notes

  1. 4. Joan. XIII, 23, et XIX, 26
  2. 5. Joan. XIII, 37
  3. 6. Matth. XXVI, 34
  4. 7. Act. XI, 26
  5. 8. Matth. XVI, 19