TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fratres mei, unde clamatis, unde exsultatis, unde amatis, nisi quia ibi est scintilla hujus charitatis? Quid desideratis, rogo vos? Videri potest oculis? tangi potest? pulchritudo aliqua est quae oculos delectat? Nonne martyres amati sunt vehementer; et quando eos commemoramus, inardescimus amore? Quid in illis amamus, fratres? Membra laniata a feris? Quid foedius, si oculos carnis interroges? quid pulchrius, si oculos cordis interroges? Quid tibi videtur adolescens pulcherrimus fur? Quomodo horrent oculi tui? Numquid oculi carnis horrent? Si ipsos interroges, nihil illo corpore compositius, nihil ordinatius ; et parilitas membrorum, et coloris delectatio illicit oculos: et tamen cum audis quia fur est, fugis hominem animo. Vides ex alia parte senem curvum, baculo innitentem, vix se moventem, rugis undique exaratum: quid vides quod oculos delectet? Audis quia justus est; amas, amplecteris. Talia nobis praemia promissa sunt, fratres mei: tale aliquid amate, tali regno suspirate, talem patriam desiderate; si vultis pervenire ad id cum quo venit Dominus noster, id est, ad gratiam et veritatem. Si autem corporalia praemia concupieris a Deo, adhuc sub Lege es, et ideo ipsam Legem non implebis. Quando enim videris abundare ista temporalia in eis qui Deum offendunt, nutant gressus tui, et dicis tibi: Ecce ego colo Deum, quotidie ad ecclesiam curro, genua mihi trita sunt in orationibus; et assidue aegroto: homicidia faciunt homines, rapinas faciunt; exsultant et abundant, bene est illis. Talia ergo quaerebas a Deo? Certe ad gratiam pertinebas. Si gratiam ideo tibi dedit Deus, quia gratis dedit, gratis ama. Noli ad praemium diligere Deum; ipse sit praemium tuum. Dicat anima tua, Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini. Noli timere ne fastidio deficias: talis erit illa delectatio pulchritudinis, ut semper tibi praesens sit, et nunquam satieris; imo semper satieris, et nunquam satieris. Si enim dixero quia non satiaberis, fames erit; si dixero quia satiaberis, fastidium timeo: ubi nec fastidium erit, nec fames, quid dicam nescio; sed Deus habet quod exhibeat non invenientibus quomodo dicant, et credentibus quod accipiant.