Quae cum ita sint, o quicumque estis, qui sine dubio multi estis parvuli in Christo, proficite ad solidum cibum mentis, non ventris. Proficite ad separandum bonum a malo, et magis magisque inhaerete Mediatori, per quem liberamini a malo; quod non est a vobis loco separandum, sed in vobis potius est sanandum. Quisquis autem vobis dixerit. Nolite credere verum hominem Christum, aut non a vero Deo corpus cujuslibet hominis vel cujuslibet animantis creatum, aut non a vero Deo Vetus Testamentum datum, et si quid hujusmodi; haec enim vobis prius ideo non dicebantur, quando lacte nutriebamini, quoniam ad vera capienda cor nondum habebatis idoneum: non vobis iste cibum praeparat, sed venenum: Propter quod beatus Apostolus eos alloquens qui sibi jam videbantur esse perfecti, cum se imperfectum ipse dixisset, Quotquot ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus: et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Et ne forte incurrerent in seductores, qui eos vellent a fide avertere promittendo scientiam veritatis, et hoc putarent esse quod dixit Apostolus, id quoque vobis Deus revelabit; continuo subjunxit, Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus 18Philipp. III, 15, 16 . Si quid ergo intellexeris quod non sit contra regulam catholicae fidei, ad quam, velut viam quae te ducat ad patriam, pervenisti; et sic intellexeris, ut inde dubitare omnino non debeas: adde aedificium, noli tamen relinquere fundamentum. Sic debent majores docere aliquid parvulos, ut omnium Dominum Christum, et seipsis longe majores Prophetas et Apostolos non dicant aliquid fuisse mentitos. Non autem solum vaniloquos et mentis seductores fabulosa et falsa garrientes, et in eis vanitatibus velut altam scientiam promittentes contra regulam fidei, quam catholicam suscepistis, cavere debetis: verum etiam ipsos qui de ipsa divinae immutabilitate naturae, vel incorporea creatura, sive Creatore veraciter disputant, et quod dicunt, omnino documentis atque rationibus certissimis probant, et tamen ab uno Dei et hominum Mediatore conantur avertere, tanquam pestem insidiosiorem caeteris fugite. Tales enim sunt de quibus dicit Apostolus, Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt 19Rom. I, 21 . Quid enim prodest habere intelligentiam veram de immutabili bono, ei qui non tenet per quem liberetur a malo? Prorsus admonitio beatissimi Apostoli de vestris cordibus non recedat: Si quis vobis evangelizaverit praeter quod accepistis, anathema sit 20Galat. I, 9 . Non ait, plus quam accepistis; sed, praeter quod accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipse praejudicaret, qui cupiebat venire ad Thessalonicenses, ut suppleret quae illorum fidei defuerunt. Sed qui supplet, quod minus erat addit, non quod inerat tollit: qui autem praetergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit de via.