TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hoc, inquit, mandatum accepi a Patre meo. Verbum non verbo accepit mandatum, sed in Verbo unigenito Patris est omne mandatum. Cum autem dicitur Filius a Patre accipere quod substantialiter habet, quomodo dictum est, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso 27Joan. V, 26 , cum Filius ipse sit vita; non potestas minuitur, sed generatio ejus ostenditur. Quoniam Pater non quasi ei filio qui imperfectus est natus, aliquid addidit; sed ei quem perfectum genuit, omnia gignendo dedit. Ita illi dedit suam aequalitatem, quem non genuit inaequalem. Sed haec loquente Domino, quoniam lux lucebat in tenebris, et tenebrae eam non comprehendebant 28Joan. I, 5, Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit; quid eum auditis? Istae fuerunt densissimae tenebrae. Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis; numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? Jam istorum oculi coeperant aperiri.

Notes

  1. 27. Joan. V, 26
  2. 28. Joan. I, 5