TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Illud enim quod sicut columba Spiritus sanctus apparuit specie corporali 9Matth. III, 16, visio fuit ad horam facta atque transacta: sicut etiam quando super discipulos venit, visae sunt illis linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum 10Act. II, 3. Qui ergo dicit columbam ad unitatem personae Spiritui sancto fuisse conjunctam, ut ex illa et Deo (quia Spiritus sanctus Deus est) una Spiritus sancti persona constaret; hoc etiam de illo igne compellitur dicere, ut intelligat nihil horum debere se dicere. Ista enim quae de substantia Dei quoquo modo ut opus erat significanda, corporeis hominum sensibus sese intulerunt atque transierunt, ad horam divinitus facta sunt de creatura serviente, non de ipsa dominante natura, quae in se manens quod vult movet, et quod vult immutabilis mutat. Sicut etiam vox illa de nube aures utique attigit corporales, eumque sensum corporis qui vocatur auditus 11Luc. IX, 35; nec tamen ullo modo credendum est Verbum Dei, quod est unigenitus Filius, quoniam Verbum dicitur, syllabis sonisque finiri: quia nec omnes simul sonare possunt cum sermo fit, sed tanquam nascentes morientibus ordine suo soni quicumque succedunt, ut totum quod loquimur novissima syllaba compleatur. Absit ut sic loquatur Pater ad Filium, hoc est, Deus ad Verbum suum Deum. Sed hoc eorum est capere, quantum ab homine capi potest, ad quos non lac pertinet, sed solidus cibus. Cum igitur Spiritus sanctus nulla susceptione hominis sit homo factus, nulla susceptione angeli sit angelus factus, nulla susceptione cujusquam creaturae creatura sit factus; quomodo de illo intelligendum est quod Dominus ait, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur? Ardua quaestio, nimis ardua. Ipse adsit Spiritus, ut saltem sicut eam cogitare possumus, sic eloqui possimus, ac sic ad intelligentiam vestram pro mei moduli facultate perveniat.

Notes

  1. 9. Matth. III, 16
  2. 10. Act. II, 3
  3. 11. Luc. IX, 35