TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed ista ratione illud ostenditur, cur amplius Joannem quam Petrum amaverit Christus, non cur amplius Petrus quam Joannes amaverit Christum. Neque enim, si plus nos diligit Christus in futuro saeculo, ubi cum illo sine fine vivemus, quam in isto unde eruimur, ut illic semper simus, propterea nos tunc eum minus dilecturi sumus quando meliores erimus; cum meliores utique nisi amplius eum diligendo, nullo modo esse possimus. Cur ergo Joannes minus eum diligebat quam Petrus, si eam vitam significabat, in qua est multo amplius diligendus, nisi quia propterea dictum est, Volo eum manere, id est exspectare, donec veniam, quoniam et ipsum amorem qui tunc multo amplior erit, nondum habemus, sed futurum exspectamus, ut cum ipse venerit, habeamus? Nam sicut in Epistola sua idem dicit apostolus, Nondum apparuit quod erimus; scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 22I Joan. III, 2 . Tunc ergo amplius quod videbimus, diligemus. Ipse autem Dominus illam quae futura est vitam nostram, qualis in nobis futura sit sciens, praedestinatione plus amat, ut ad eam nos amando perducat. Quocirca quoniam universae viae Domini misericordia et veritas 23Psal. XXIV, 10, miseriam nostram praesentem novimus, quia sentimus; et ideo misericordiam Domini, quam nobis de miseria liberandis exhiberi volumus, plus amamus, eamque quotidie maxime pro peccatorum remissione poscimus et habemus: hoc per Petrum significatum est plus amantem, sed minus amatum; quia minus nos amat Christus miseros quam beatos. Veritatis autem contemplationem qualis tunc futura est, minus amamus, quia nondum novimus nec habemus: haec per Joannem significata est minus amantem, atque ideo et ad ipsam, et ad ejus in nobis amorem, qualis ei debetur, implendum, donec veniat Dominus exspectantem; sed plus amatum, quia id quod per illum figuratum est, hoc efficit beatum.

Notes

  1. 22. I Joan. III, 2
  2. 23. Psal. XXIV, 10