Audiamus quomodo eis responderit Dominus, cum illorum damnatione laudans Abraham, Dicit eis Jesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. Ecce ille laudatus, isti damnati. Abraham non erat homicida. Non dico, inquit, Ego Dominus sum Abrahae: quod si dicerem, verum dicerem. Nam dixit alio loco, Ante Abraham ego sum 3Joan. VIII, 58 : tunc eum illi lapidare voluerunt: non dixit hoc. Interim quod videtis, quod aspicitis, quod me solum putatis, homo sum: hominem dicentem vobis quod audivit a Deo, quare vultis occidere, nisi quia non estis filii Abrahae? Et tamen superius ait, Scio quia filii Abrahae estis. Non negat eorum originem, sed facta condemnat: caro eorum ex illo erat, sed vita non erat.