In mundo erat, et mundus per eum factus est. Ne putes quia sic erat in mundo, quomodo in mundo est terra, in mundo est coelum, in mundo est sol, luna et stellae, in mundo arbores, pecora, homines. Non sic iste in mundo erat. Sed quomodo erat? Quomodo artifex, regens quod fecit. Non enim sic fecit, quomodo facit faber. Forinsecus est arca quam facit, et illa in alio loco posita est, cum fabricatur; et quamvis juxta sit, ipse alio loco sedet qui fabricat, et extrinsecus est ad illud quod fabricat: Deus autem mundo infusus fabricat, ubique positus fabricat, et non recedit aliquo, non extrinsecus quasi versat molem quam fabricat. Praesentia majestatis facit quod facit; praesentia sua gubernat quod fecit. Sic ergo erat in mundo, quomodo per quem mundus factus est. Per ipsum enim mundus factus est, et mundus eum non cognovit.