TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audistis, fratres, altitudinem quaestionis. Dico ergo: Novit Dominus qui sunt ejus 13II Tim. II, 19 . Novit praescitos, novit praedestinatos: de illo quippe dicitur, « Quos autem praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Adde adhuc: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? » Sed quibus nobis? Praescitis, praedestinatis, justificatis, glorificatis: de quibus sequitur, Quis accusabit adversus electos Dei 14Rom. VIII, 29-33 ? Novit ergo Dominus qui sunt ejus; ipsae sunt oves. Aliquando se ipsae nesciunt, sed pastor novit eas, secundum istam praedestinationem, secundum istam Dei praescientiam, secundum electionem ovium, ante constitutionem mundi: nam et hoc dicit Apostolus, Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi 15Ephes. I, 4 . Secundum istam ergo praescientiam Dei et praedestinationem, quam multae oves foris, quam multi lupi intus; et quam multae oves intus, et quam multi lupi foris! Quid est quod dixi, quam multae oves foris? Quam multi modo luxuriantur, casti futuri; quam multi blasphemant Christum, credituri in Christum; quam multi se inebriant, futuri sobrii; quam multi rapiunt res alienas, donaturi suas! verumtamen modo vocem alienam audiunt, alienos sequuntur. Item quam multi intus laudant, blasphematuri; casti sunt, fornicaturi; sobrii sunt, se vino postea sepulturi; stant, casuri! non sunt oves. 16De praedestinatis enim loquimur; de his loquimur quos novit Dominus, qui sunt ejus. Et tamen ipsi quamdiu recte sapiunt, Christi vocem audiunt. Ecce audiunt ipsi, non audiunt illi: et tamen secundum praedestinationem non oves isti, oves illi.

Notes

  1. 13. II Tim. II, 19
  2. 14. Rom. VIII, 29-33
  3. 15. Ephes. I, 4
  4. 16. De praedestinatis enim loquimur; de his loquimur quos novit Dominus, qui sunt ejus.