TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quia ergo sic erat homo, ut lateret in illo Deus, missus est ante illum magnus homo, per cujus testimonium inveniretur plus quam homo. Et quis est hic? Fuit homo. Et quomodo posset iste verum de Deo dicere? Missus a Deo. Quid vocabatur? Cui nomen erat Joannes. Quare venit? Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Qualis iste qui testimonium perhiberet de lumine? Magnum aliquid iste Joannes, ingens meritum, magna gratia, magna celsitudo! Mirare, plane mirare; sed tanquam montem. Mons autem in tenebris est, nisi luce vestiatur. Ergo tantum mirare Joannem, ut audias quod sequitur, Non erat ille lumen: ne cum montem putas lumen esse, naufragium in monte facias, non solatium invenias. Sed quid debes mirari? Montem tanquam montem. Erige autem te ad illum qui illuminat montem, qui ad hoc erectus est, ut prior radios excipiat, et oculis tuis nuntiet. Ergo, non erat ille lumen.