TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Unde scio, inquis, si mea non moritur? A te non occidatur, et non moritur. Quomodo, inquis, ego possum occidere animam meam? Ut alia peccata interim taceam, Os quod mentitur, occidit animam 17Sap. I, 11 . Quomodo, inquis, securus sum, quia non moritur? Ipsum Dominum audi dantem servo securitatem: Nolite timere eos qui occidunt corpus, et postea non habent quid faciant. Sed plane quid ait? Eum timete qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna 18Matth. X, 28, et Luc. XII, 4, 5 . Ecce quia moritur, ecce quia non moritur. Quid est mori ipsius? quid est mori carni tuae? Mori carni tuae, est amittere vitam suam: mori animae tuae, est amittere vitam suam. Vita carnis tuae, anima tua: vita animae tuae, Deus tuus. Quomodo moritur caro amissa anima, quae vita est ejus; sic moritur anima amisso Deo, qui vita est ejus. Certe ergo immortalis est anima. Plane immortalis, quia vivit et mortua. Quod enim de vidua deliciosa dixit Apostolus, etiam de anima, si Deum suum amiserit, dici potest, Vivens mortua est 19I Tim. V, 6 .

Notes

  1. 17. Sap. I, 11
  2. 18. Matth. X, 28, et Luc. XII, 4, 5
  3. 19. I Tim. V, 6