TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quomodo ergo inveniamus in his duobus Domini jussis, duo illa praecepta significata charitatis? Tolle, inquit, grabatum tuum, et ambula. Quae sunt illa duo praecepta, fratres, recolite mecum. Notissima enim esse debent, nec modo tantum venire in mentem cum commemorantur a nobis, sed deleri nunquam debent de cordibus vestris. Semper omnino cogitate diligendum esse Deum et proximum: Deum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; et proximum tanquam seipsum. Haec semper cogitanda, haec meditanda, haec retinenda, haec agenda, haec implenda sunt. Dei dilectio prior est ordine praecipiendi; proximi autem dilectio prior est ordine faciendi. Neque enim qui tibi praeciperet dilectionem istam in duobus praeceptis, prius tibi commendaret proximum, et postea Deum; sed prius Deum, postea proximum. Tu autem quia Deum nondum vides, diligendo proximum promereris quem videas; diligendo proximum purgas oculum ad videndum Deum, evidenter Joanne dicente, Si fratrem quem vides non diligis, Deum quem non vides quomodo diligere poteris 23I Joan. IV, 20 ? Ecce dicitur tibi, Dilige Deum. Si dicas mihi, Ostende mihi quem diligam; quid respondebo, nisi quod ait ipse Joannes, Deum nemo vidit unquam 24Joan. I, 18 ? Et ne te alienum omnino a Deo videndo esse arbitreris: Deus, inquit, charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet 25I Joan. IV, 16 . Dilige ergo proximum: et intuere in te unde diligis proximum; ibi videbis, ut poteris, Deum. Incipe ergo diligere proximum. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine lecto induc in domum tuam: si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui ne despexeris. Faciens autem ista quid consequeris? Tunc erumpet velut matutina lux tua 26Isai. LVIII, 7, 8 . Lux tua Deus tuus est, tibi matutina, quia post noctem saeculi tibi veniet: nam ille nec oritur, nec occidit; quia semper manet. Erit tibi matutinus redeunti, qui tibi occasum fecerat pereunti. Ergo, Tolle grabatum tuum, mihi videtur dixisse, Dilige proximum tuum.

Notes

  1. 23. I Joan. IV, 20
  2. 24. Joan. I, 18
  3. 25. I Joan. IV, 16
  4. 26. Isai. LVIII, 7, 8