TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deinde Salvator noster rogando Patrem, se hominem demonstrabat: nunc demonstrans et seipsum, quoniam cum Patre Deus est, facere quod rogat, Et ego, inquit, claritatem quam dedisti mihi, dedi illis. Quam claritatem, nisi immortalitatem, quam natura humana in illo fuerat acceptura? Nam nec ipse adhuc acceperat eam, sed more suo propter immobilitatem praedestinationis, praeteriti temporis verbis futura significat, quod nunc clarificandus, hoc est suscitandus a Patre, et ipse sit nos ad eam claritatem suscitaturus in fine. Simile est hoc ei quod alibi dicit, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Et quos, nisi eosdem quos Pater? Quaecumque enim Pater facit, non alia, sed haec et Filius; nec aliter, sed similiter facit 9Joan. V, 21, 19 . Ac per hoc suscitavit et seipsum etiam ipse. Nam inde est, Solvite templum hoc, inquit, et in triduo resuscitabo illud 10Id. II, 19 . Proinde immortalitatis claritatem, quam sibi a Patre datam dicit, etiam ipse sibi dedisse intelligendus est, etsi non dicit. Ideo quippe saepius solum Patrem facere dicit quod et ipse facit cum Patre, ut quidquid est ei tribuat de quo est. Sed et aliquando etiam tacito Patre, se dicit facere quod facit cum Patre: ut intelligamus ita Filium non esse a Patris opere separandum, quando se tacito Patrem dicit aliquid operari; quemadmodum nec Pater ab opere Filii separatur, quando ipso tacito Filius operari dicitur, quod nihilominus pariter operantur. Cum ergo tacet Filius in opere Patris operationem suam, humilitatem commendat, ut sit nobis salubrior: cum vero vicissim in opere suo tacet operationem Patris, parilitatem suam commendant, ne credatur inferior. Isto igitur modo et hoc loco nec se facit alienum a Patris opere, quamvis dixerit, Claritatem quam dedisti mihi; quia et ipse dedit eam sibi: nec Patrem facit alienum ab opere suo, quamvis dixerit, dedi eis; quia et Pater illam dedit eis. Inseparabilia namque sunt opera non solum Patris et Filii, verum etiam Spiritus sancti. Sicut autem ex eo quod Patrem pro suis omnibus rogavit, hoc fieri voluit, Ut omnes unum sint: ita ex hoc etiam suo beneficio quod ait, Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, id fieri nihilominus voluit; nam continuo subjunxit, Ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

Notes

  1. 9. Joan. V, 21, 19
  2. 10. Id. II, 19