Relinquitur itaque, quantum sapere valeo, ut intelligatur Jesus discipulos suos de carnalibus vel animalibus se spirituales promisisse facturum, quamvis nondum tales quales erimus, quando spirituale etiam corpus habebimus; sed qualis erat qui dicebat, « Sapientiam loquimur inter perfectos » 8I Cor. II, 6; et, « Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus » 9Id. III, 1; et, « Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis verbis, sed doctis Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. » Non itaque percipiens quae sunt Spiritus Dei homo animalis, sic audit quaecumque audit de Dei natura, ut aliud quam corpus cogitare non possit, quamlibet amplissimum vel immensum, quamlibet lucidum ac speciosum, corpus tamen: ideo proverbia illi sunt quaecumque dicta sapientiae de incorporea immutabilique substantia; non quod ea tanquam proverbia deputat, sed quia sic cogitat, quomodo qui proverbia solent audire neque intelligere. Cum vero spiritualis coeperit omnia dijudicare, ipse autem a nemine dijudicari 10I Cor. II, 12-15, etiamsi in hac vita adhuc velut per speculum ex parte, perspicit tamen non ullo corporis sensu, non ulla imaginaria cogitatione quae capit aut fingit qualiumcumque similitudines corporum, sed mentis certissima intelligentia, Deum non corpus esse, sed spiritum: ita palam de Patre annuntiante Filio, ut ejusdem substantiae conspiciatur et ipse qui annuntiat. Tunc in ejus nomine petunt qui petunt; quia in sono ejus nominis non aliud quam res ipsa est quae hoc nomine vocatur, intelligunt, nec animi vanitate vel infirmitate confingunt tanquam in alio loco Patrem, in alio Filium ante Patrem stantem, et pro nobis rogantem, spatia sua quaeque amborum occupantibus molibus, et Verbum ad eum cujus est Verbum facere verba pro nobis, intervallo interposito inter os loquentis et auriculas audientis; et alia talia quae sibi animales, iidemque carnales in cordibus fabricantur. Quidquid enim tale spiritualibus de Deo cogitantibus ex corporum consuetudine occurrit, negando atque respuendo, tanquam importunas muscas, ab interioribus oculis abigunt; et sinceritati ejus lucis acquiescunt, qua teste ac judice has ipsas imagines corporum suis internis aspectibus irruentes, falsas omnino esse convincunt. Hi possunt utcumque cogitare Dominum nostrum Jesum Christum in quantum homo est, pro nobis interpellare Patrem; in quantum autem Deus est, nos exaudire cum Patre. Quod eum significasse arbitror ubi ait, Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. Ad hoc quippe intuendum quomodo non rogat Patrem Filius, sed simul exaudiunt rogantes Pater et Filius, nonnisi spiritualis oculus mentis ascendit.