Propterea cum Pharisaei qui sibi videbantur justi, reprehenderent Dominum quia miscebatur aegrotis medicus, et dicerent, Ecce cum quibus manducat, cum publicanis et peccatoribus; respondit medicus phreneticis, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores 24Matth. IX, 11-13 . Hoc est dicere, Quia vos justos dicitis, cum sitis peccatores, sanos vos judicatis, cum langueatis, medicinam repellitis, non sanitatem tenetis. Unde ille pharisaeus qui vocaverat Dominum ad prandium, sanus sibi videbatur: aegrota autem illa mulier irrupit in domum, quo non erat invitata, et desiderio salutis facta impudens, accessit, non ad caput Domini, non ad manus, sed ad pedes; lavit eos lacrymis, tersit capillis, osculata est eos, unxit unguento, pacem fecit cum vestigiis Domini peccatrix. Reprehendit ille tanquam sanus medicum, ille pharisaeus qui illic discumbebat; et ait apud se: Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi pedes tetigisset. Ideo autem suspicatus erat eum ignorasse, quia non illam repulit, quasi ne immundis manibus tangeretur: noverat autem ille, permisit se tangi, ut tactus ipse sanaret. Dominus videns cor Pharisaei, proposuit similitudinem: « Duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat quinquaginta denarios, alter quingentos: cum non haberent unde redderent, donavit ambobus; quis eum plus dilexit? Et ille: Credo, Domine, cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides istam mulierem? Intravi in domum tuam, aquam mihi ad pedes non ardisti; illa autem lacrymis lavit pedes meos, et capulis suis tersit: osculum mihi non dedisti: illa non destitit pedes meos osculari: oleum mihi non dedisti; illa pedes meos unxit unguento. Propterea dico tibi; dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum: cui autem modicum dimittitur, modicum diligit » 25Luc. VII, 36-47. Hoc est dicere, Plus aegrotas, sed sanum te putas: modicum putas tibi dimitti, cum plus debitor sis. Bene ista, quia dolus in illa non erat, meruit medicinam. Quid est, dolus in illa non erat? Confitebatur peccata. Hoc et laudat in Nathanaele, quod dolus in illo non erat: quia multi pharisaei qui abundabant peccatis, justos se dicebant, et dolum afferebant, per quem sanari non poterant.