TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Multa habeo, inquit, de vobis loqui et judicare: sed qui me misit, verax est: tanquam diceret, Ideo verum judico, quia Filius veracis veritas sum. Pater verax, Filius veritas, quid putamus esse amplius? Cogitemus si possimus, quid est amplius, verax an veritas. De quibusdam quaeramus. Pius homo plus est, an pietas? Sed plus est ipsa pietas: pius enim a pietate, non pietas a pio. Potest enim esse pietas, etsi ille qui pius erat, factus est impius. Ipse perdidit pietatem, pietati nihil abstulit. Quid item pulcher et pulchritudo? Plus est pulchritudo quam pulcher: pulchritudo enim facit pulchrum, non pulcher facit pulchritudinem? Castus et castitas? Castitas plane plus est quam castus. Si enim castitas non esset, unde esset iste castus, non haberet: si autem noluerit esse castus, castitas integra perseverat. Si ergo plus pietas quam pius, plus pulchritudo quam pulcher, plus castitas quam castus; numquid dicturi sumus plus veritas quam verax? Si hoc dixerimus, Filium incipiemus dicere Patre majorem. Ait enim apertissime ipse Dominus: Ego sum, via et veritas, et vita 7Joan. XIV, 6 . Ergo si Filius veritas; Pater quid, nisi quod ait ipsa veritas, Qui me misit, verax est? Filius veritas, Pater verax: quid plus sit quaero, sed aequalitatem invenio. Verax enim Pater non ab ea veritate verax est cujus partem cepit, sed quam totam genuit.

Notes

  1. 7. Joan. XIV, 6