TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hic aliquis forsitan quaerat utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus. Filius enim solius Patris est Filius, et Pater solius Filii est Pater: Spiritus autem sanctus non est unius eorum Spiritus, sed amborum. Habes ipsum Dominum dicentem, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 22Matth. X, 20 : habes et Apostolum, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra 23Galat. IV, 6 . Numquid duo sunt, alius Patris, alius Filii? Absit. Unum enim corpus, ait, cum significaret Ecclesiam; moxque addidit, et unus Spiritus. Et vide quomodo illic impleat Trinitatem. Sicut vocati estis, inquit, in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus; hic utique Christum intelligi voluit: restat ut etiam Patrem nominet: sequitur ergo, Una fides, unum Baptisma: unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnes , et in omnibus nobis 24Ephes. IV, 4-6 . Cum ergo sicut unus Pater, et unus Dominus, id est Filius, ita sit et unus Spiritus; profecto amborum est: quandoquidem dicit ipse Christus Jesus. Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis; et dicit Apostolus, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra. Habes alio loco eumdem apostolum dicentem, Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; hic utique Spiritum Patris intelligi voluit: de quo tamen alio loco dicit, Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus 25Rom. VIII, 11, 9 . Et multa alia sunt testimonia quibus hoc evidenter ostenditur, et Patris et Filii esse Spiritum qui in Trinitate dicitur Spiritus sanctus.

Notes

  1. 22. Matth. X, 20
  2. 23. Galat. IV, 6
  3. 24. Ephes. IV, 4-6
  4. 25. Rom. VIII, 11, 9