Judicante atque damnante Pilato pro tribunali, Dominum Jesum Christum hora quasi sexta susceperunt, et eduxerunt. Et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Quid est ergo quod Marcus evangelista dicit, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum 1Marc. XV, 23 ; nisi quia hora tertia crucifixus est Dominus linguis Judaeorum, hora sexta manibus militum? Ut intelligamus horam quintam jam fuisse transactam, et aliquid de sexta coeptum quando sedit pro tribunali Pilatus, quae dicta est a Joanne hora quasi sexta: et cum duceretur, et ligno cum duobus latronibus configeretur, et juxta ejus crucem gererentur quae gesta narrantur, hora sexta integra compleretur; ex qua hora usque ad nonam sole obscurato, tenebras factas trium evangelistarum, Matthaei, Marci et Lucae contestatur auctoritas 2Matth. XXVII, 45; Marc. XV, 33, et Luc. XXIII, 44. Sed quoniam Judaei facinus interfecti Christi a se in Romanos, id est, in Pilatum et ejus milites transferre conati sunt; propterea Marcus suppressa ea hora qua Christus a militibus crucifixus est, quae agi sexta jam coeperat, tertiam potius horam recordatus expressit, qua hora intelliguntur apud Pilatum clamare potuisse, Crucifige, crucifige 3Joan. XIX, 6 : ut non illi tantum reperiantur crucifixisse Jesum, id est, milites qui eum ligno sexta hora suspenderunt; verum etiam Judaei, qui ut crucifigeretur, hora tertia clamaverunt.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 1. Marc. XV, 23
- 2. Matth. XXVII, 45; Marc. XV, 33, et Luc. XXIII, 44
- 3. Joan. XIX, 6