Ergo, fratres, ad hoc ista monuerim, ut quando erexistis cor ad Scripturas, cum sonaret Evangelium, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et caetera quae lecta sunt, intelligatis vos levasse oculos ad montes. Nisi enim montes ista dicerent, unde omnino cogitaretis, non inveniretis. Ergo ex montibus venit vobis auxilium, ut haec vel audiretis: sed nondum potestis intelligere quod audistis. Invocate auxilium a Domino, qui fecit coelum et terram: quia montes sic potuerunt loqui, ut non possint ipsi illuminare; quia et ipsi illuminati sunt audiendo. Inde qui haec dixit, accepit Joannes ille, fratres, qui discumbebat super pectus Domini 13Joan. XIII, 25, et de pectore Domini bibebat quod propinaret nobis. Sed propinavit verba; intellectum autem inde debes capere, unde et ipse biberat qui tibi propinavit: ut leves oculos ad montes, unde auxilium veniet tibi, ut inde tanquam calicem, id est, verbum propinatum acciperes; et tamen quia auxilium tuum a Domino, qui fecit coelum et terram, inde impleres pectus, unde implevit ille: unde dixisti, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram: qui potest ergo, impleat. Fratres, hoc dixi: levet quisque cor suum quomodo illud videt idoneum, et capiat quod dicitur. Sed forte hoc dicetis, quia ego vobis sum praesentior quam Deus. Absit. Multo est ille praesentior: nam ego oculis vestris appareo, ille conscientiis vestris praesidet. Ad me aures, ad illum cor, ut utrumque impleatis. Ecce oculos vestros et sensus istos corporis levatis ad nos; nec ad nos, non enim nos de illis montibus, sed ad ipsum Evangelium, ad ipsum Evangelistam: cor autem implendum ad Dominum. Et unusquisque sic levet, ut videat quid levet, et quo levet. Quid dixi, Quid levet, et quo levet? Quale cor levet, videat; quia ad Dominum levat: ne sarcina voluptatis carnalis praegravatum, ante cadat, quam fuerit sublevatum. Sed videt se quisque gestare onus carnis? det operam per continentiam, ut purget quod levet ad Deum. Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt 14Matth. V, 8.