Verum ad haec verba, quibus commotum est cor tuum, intende, et recole mecum quod de Verbo requirebamus. Jam tenemus, Deus erat Verbum: adjungo aliud, quia cum dixisset, Hoc erat in principio apud Deum, continuo subjecit Evangelista, Omnia per ipsum facta sunt. Nunc te quaerendo exagito, nunc te contra te moveo, et te contra te interpello: tene tantum memoriter ista de Verbo, quia Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Audi jam verba quibus commotus es, ut minorem diceres Filium, nempe quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ita, inquit. Expone hoc mihi paululum: sic, quantum opinor, intelligis, quoniam quaedam facit Pater, Filius autem attendit quemadmodum faciat Pater, ut possit et ipse ea facere quae viderit Patrem facientem. Duos quasi fabros constituisti: ita Patrem et Filium, ut etiam magistrum et discipulum, quomodo solent patres fabri docere filios suos artem suam. Ecce descendo ad carnalem sensum tuum, ita interim cogito ut tu: videamus si cogitatio haec nostra inveniat exitum secundum illa quae jam de Verbo pariter locuti sumus pariterque sentimus, quia Deus Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Pone igitur Patrem tanquam fabrum, quaedam opera facientem, Filium autem tanquam discipulum, qui non potest facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: intendit enim quodammodo in manus Patris, ut quomodo viderit eum fabricare, sic et ipse tale aliquid fabricet in operibus suis. Sed Pater iste omnia illa quae facit, et vult ut attendat eum Filius et talia et ipse faciat; per quem facit? Eia nunc est ut adsis sententiae tuae priori, quam mecum recensuisti mecumque tenuisti, quia in principio Verbum, et apud Deum Verbum, et Deus Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Tu ergo cum mecum tenueris quia per Verbum facta sunt omnia; rursum carnali sapore et puerili motu facis tibi in animo Deum facientem, et Verbum attendentem, ut cum fecerit Deus, faciat et Verbum. Quid enim facit Deus praeter Verbum? Si enim facit, non omnia per Verbum facta sunt; perdidisti quod tenebas: si autem omnia per Verbum facta sunt, corrige quod male intelligebas. Fecit Pater, et non fecit nisi per Verbum: quomodo attendit Verbum, ut videat Patrem facientem sine Verbo, quod similiter faciat Verbum? Quidquid fecit Pater, per Verbum fecit: aut falsum est, Omnia per ipsum facta sunt. Sed verum est, Omnia per ipsum facta sunt. Parum fortasse tibi videbatur? Et sine ipso factum est nihil.