TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: de Domino nostro Jesu Christo, hoc est homine Dominico, accipiendum est. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: sicut homo terrenus qui uxori consensit deceptae a serpente, ut Dei praecepta praeteriret. Et in via peccatorum non stetit: quia venit quidem in via peccatorum, nascendo sicut peccatores; sed non stetit, quia eum non tenuit illecebra saecularis. Et in cathedra pestilentiae non sedit: noluit regnum terrenum cum superbia; quae ideo cathedra pestilentiae recte intelligitur, quia non fere quisquam est qui careat amore dominandi et humanam non appetat gloriam; pestilentia est enim morbus late pervagatus, et omnes aut pene omnes involvens. Quanquam accommodatius accipiatur cathedra pestilentiae, perniciosa doctrina, cujus sermo ut cancer serpit 1II Tim. II, 17. Deinde considerandus est ordo verborum, abiit, stetit, sedit: abiit enim ille, cum recessit a Deo; stetit, cum delectatus est peccato; sedit, cum in sua superbia confirmatus, redire non potuit, nis per eum liberatus, qui neque abiit in consilio impiorum, nec in via peccatorum stetit, nec in cathedra pestilentiae sedit.

Notes

  1. 1. II Tim. II, 17