TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Psalmum istum de Christo habere prophetiam, quisquis Actus Apostolorum fideliter legit, agnoscit; ubi de Christi traditore Juda prophetatum esse quod hic scriptum est, «Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter,» quando Matthias in locum Judae ordinatus, numero Apostolorum duodecimus adjunctus est 1Act. I, 15-26 , evidenter apparet. Sed si de illo uno homine omnia quae hic in malo dicta sunt intelligere conemur, expositionis ratio non omnimodo, aut vix valebit occurrere; si autem de tali genere hominum malorum, id est inimicorum Christi ingratorumque Judaeorum, omnia mihi videntur posse clarius aperiri. Sicut enim quaedam dicuntur quae ad apostolum Petrum proprie pertinere videantur, nec tamen habent illustrem intellectum, nisi cum referuntur ad Ecclesiam, cujus ille agnoscitur in figura gestasse personam, propter primatum quem in discipulis habuit; sicuti est, «Tibi dabo claves regni coelorum» 2Matth. XVI, 19 , et si qua hujusmodi: ita Judas personam quodammodo sustinet inimicorum Christi Judaeorum, qui et tunc oderant Christum, et nunc per successionem perseverante genere ipsius impietatis oderunt. De quibus hominibus et de quo populo possunt non inconvenienter intelligi, non solum ea quae apertius de ipsis in hoc psalmo legimus, verum etiam illa quae proprie de ipso Juda dicuntur expressius; sicuti est quod commemoravi, «Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.» Quod apparebit, adjuvante Domino, cum ad eos versus tractandi ordine venerimus.

Notes

  1. 1. Act. I, 15-26
  2. 2. Matth. XVI, 19