TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 5.] Et quid Propheta? «Quoniam ego cognovi quod magnus est Dominus.» Mente volante ad superna, erecta a carne, transcendente creaturam, cognovit quia magnus est Dominus. Non omnes possunt videndo cognoscere: laudent quod fecit: «Suavis est; Jacob elegit sibi Dominus; Israel in possessionem sibi.» Et hinc illum lauda; nam et «ego cognovi quia magnus est Dominus.» Propheta loquebatur, qui intravit in sanctuarium Dei, qui audivit forte ineffabilia verba quae non licet homini loqui 18II Cor. XII, 4 ; qui dixit quod posset hominibus dici, et tenuit apud se quod non posset dici. Ergo et audiatur ad quod possumus, et credatur ad quod non possumus. Ad quod possumus audiatur, «Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi;» ad quod non possumus credatur, quia ipse cognovit «quod magnus est Dominus.» Si illi diceremus, Rogamus te, explica magnitudinem illius; nonne forte responderet nobis: Non est valde magnus quem video, si a me poterit explicari? Redeat ergo ad opera ejus, et dicat nobis. Habeat ipse in conscientia magnitudinem Domini, quam vidit, quam nobis credendam commendavit; quo nostros oculos perducere non potuit: et enumeret quaedam quae hic Dominus fecit; ut et nobis, qui magnitudinem illius, sicut ille videre, non possumus, dulcescat ex operibus suis, quae capere possumus. «Quoniam ego,» inquit, «cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster super omnes deos.» Quos deos? Sicut dicit Apostolus: «Etsi sunt qui dicantur dii in coelo et in terra; sicut sunt dii multi et domini multi; nobis tamen unus Deus, Pater ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum» 19I Cor. VIII, 5 et 6 . Dicantur dii homines: dictum est enim, «Deus stetit in synagoga deorum;» dictum est, «Ego dixi, Dii estis et filii Altissimi omnes» 20Psal. LXXXI, 1, 6 : nonne super homines Deus? Sed quid magnum, si super homines Deus? Et super Angelos Deus: quia Angeli non fecerunt Deum, Angelos fecit Deus; et necesse est super omnia quae fecit, sit ipse qui fecit. Cognoscens ergo magnitudinem Domini iste, et videns eum super omnem esse creaturam, non tantum corporalem, sed etiam spiritualem: «Rex magnus,» inquit, «super omnes deos.» Ipse est summus Deus qui super se non habet deum. Opera ejus dicat, ipsa capiuntur.

Notes

  1. 18. II Cor. XII, 4
  2. 19. I Cor. VIII, 5 et 6
  3. 20. Psal. LXXXI, 1, 6