TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Psalmus quippe cantus est, non quilibet, sed ad psalterium. Psalterium autem quoddam organum est cantilenae, sicut lyra, sicut cythara, et hujusmodi organa, quae inventa sunt ad cantandum. Qui ergo psallit, non sola voce psallit; sed assumpto etiam quodam organo, quod vocatur psalterium, accedentibus manibus voci concordat. Vis ergo psallere? Non solum vox tua sonet laudes Dei, sed opera tua concordent cum voce tua. Cum ergo voce cantaveris, silebis aliquando: vita sic canta, ut nunquam sileas. Negotium agis, et fraudem cogitas; siluisti a laude Dei: et quod gravius est, non solum a laude siluisti, sed in blasphemiam perrexisti. Cum enim Deus laudatur de bono opere tuo, opere tuo laudas Deum; et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, opere tuo blasphemas Deum. Itaque ad aurium exhortationem canta voce; corde ne sileas, vita ne taceas. Non cogitas in negotio fraudem, psallis Deo. Cum manducas et bibis, psalle; non intermiscendo sonorum suavitates ad aures aptas, sed modeste et frugaliter et temperanter manducando et bibendo: quia hoc dicit Apostolus, «Sive manducatis, sive bibitis, sive quid facitis; omnia in gloriam Dei facite» 3I Cor. X, 31 . Si ergo bene agis, quod et manducas et bibis, et ad refectionem corporis sumis reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi praebuit mortali et fragili ista supplementorum solatia; et cibus tuus et potus tuus laudat Deum: si vero modum naturae debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites; quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat. Post cibum et potum requiescis, ut dormias; nec in lecto aliquid turpiter agas, nec excedas ultra concessam licentiam in lege Dei: sit castus cum conjuge torus; et si est cura propagandi liberos, non sit effrenata luxuries libidinum; defer in lecto tuo conjugi tuae, quia membra Christi estis ambo 4Id. VI, 15 , ambo ab illo conditi, ambo sanguine ipsius reparati: haec agens laudas Deum, nec omnino silebit laudatio tua. Quid, cum somnus advenerit? Et cum dormis, non te excitet a quiete mala conscientia tua; et innocentia somni tui laudat Deum. Si ergo laudas, non tantum lingua canta, sed etiam assumpto bonorum operum psalterio; «quoniam bonus psalmus.» Laudas cum agis negotium, laudas cum cibum et potum capis, laudas cum in lecto requiescis, laudas cum dormis; quando non laudas? Perficietur in nobis laudatio Dei, cum ad illam civitatem venerimus, quando effecti fuerimus aequales Angelis Dei 5Matth. XXII, 30 ; quando nos nulla corporalis necessitas ulla ex parte sollicitat, non fames, non sitis interpellat, non aestus fatigat, non frigus constringit, non febris dejicit, non mors finit. Ad illam perfectissimam laudem exerceamus nos laudatione ista in bonis operibus.

Notes

  1. 3. I Cor. X, 31
  2. 4. Id. VI, 15
  3. 5. Matth. XXII, 30