TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nos igitur, quod nescire nos Dominus voluit, libenter nesciamus, et quaeramus quid velit sibi iste titulus, qui scribitur De octavo. Potest quidem, etiam nulla annorum temeraria supputatione, dies judicii octavus intelligi, quod jam post finem hujus saeculi accepta aeterna vita, tunc non erunt animae justorum obnoxiae temporibus: et quoniam omnia tempora septem dierum istorum repetitione volvuntur, octavus forte ille dictus est, qui varietatem istam non habebit. Est aliud quod hic non absurde accipi potest, cur octavum dicatur judicium, quod post duas generationes futurum est, unam quae ad corpus, alteram quae ad animam pertinet. Ab Adam enim usque ad Moysen genus humanum vixit ex corpore, id est secundum carnem: qui etiam exterior et vetus homo dicitur 6Ephes. IV, 22, et cui Vetus Testamentum datum est, ut quamvis religiosis, tamen carnalibus adhuc operationibus futura spiritualia praesignaret. Hoc toto tempore quo secundum corpus vivebatur, regnavit mors, sicut Apostolus ait, etiam in eos qui non peccaverunt. Regnavit autem ex similitudine praevaricationis Adae, sicut idem dicit; quoniam usque ad Moysen 7Rom. V, 14 accipiendum est, quo usque Legis opera, id est carnaliter observata illa sacramenta, etiam eos obstrictos tenuerunt certi mysterii gratia, qui uni Deo subditi erant. Ab adventu autem Domini, ex quo ad circumcisionem cordis a carnis circumcisione transitum est, facta vocatio est, ut secundum animam viveretur, id est secundum interiorem hominem, qui etiam novus homo 8Coloss. III, 10 propter regenerationem dicitur morumque spiritualium innovationem. Manifestum est autem ad corpus quaternarium numerum pertinere, propter notissima elementa quatuor quibus constat, et quatuor qualitates, siccam, humidam, calidam, frigidam. Unde quatuor etiam temporibus administratur, verno, aestate, autumno, hieme. Haec sunt notissima. Nam de quaternario numero corporis tractatur etiam alibi subtilius, sed obscurius: quod in hoc sermone vitandum est, quem etiam minus eruditis accommodatum esse volumus. Ad animum vero ternarium numerum pertinere potest intelligi, ex eo quod tripliciter Deum diligere jubemur, ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente 9Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37: de quibus singulis non in Psalterio, sed in Evangelio disputandum est. Nunc ad testimonium ternarii numeri ad animum pertinentis, satis puto esse quod dictum est. Peractis igitur numeris corporis ad veterem hominem et ad Vetus Testamentum pertinentibus, peractis etiam numeris animi ad novum hominem et ad Novum Testamentum relatis, sicut septenario numero transacto, quia unumquodque temporaliter agitur, quaternario in corpus, ternario in animum distributo, veniet octavus judicii dies, qui meritis tribuens quod debetur, jam non ad opera temporalia, sed ad vitam aeternam sanctos transferet, impios vero damnabit in aeternum.

Notes

  1. 6. Ephes. IV, 22
  2. 7. Rom. V, 14
  3. 8. Coloss. III, 10
  4. 9. Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37