TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 3.] Quoniam dixisti, In aeternum misericordia aedificabitur.» Hoc canto; haec est veritas tua, huic annuntiandae servit os meum: «Quoniam dixisti, In aeternum misericordia aedificabitur.» Sic, inquis, aedifico, ut non destruam: quoniam quosdam sic destruis, ut non aedifices: quosdam vero sic destruis, ut aedifices. Nisi enim quidam destruerentur, ut aedificarentur, non diceretur Jeremiae, «Ecce posui te ad destructionem, et aedificationem» 1Jerem. I, 10 . Et utique omnes qui idola colebant et lapidibus serviebant, in Christo non aedificarentur, nisi in pristino errore destruerentur. Rursus, nisi quidam ita destruerentur, ut non aedificarentur, non diceretur: «Destrues eos, et non aedificabis illos» 2Psal. XXVII, 5 . Propter eos ergo qui destruuntur et aedificantur, ne putarent aedificationem qua aedificantur, esse temporalem, sicut temporalis fuit ruina in qua destruuntur; tenuit se iste, cujus os servit veritati Dei, ad ipsam veritatem Dei. Ideo annuntiabo, ideo dico, «Quoniam dixisti;» securus homo dico, quoniam tu Deus dixisti: quia, etsi ego in verbo meo fluctuarem, verbo tuo confirmarer. «Quoniam dixisti.» Quid dixisti? «In aeternum misericordia aedificabitur. In coelis praeparabitur veritas tua.» Quomodo superius, ita in sequentibus. «Misericordias tuas, Domine,» inquit, «in aeternum cantabo: in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.» Dixit misericordias, dixit veritatem; ita rursus utrumque conjunxit: «Quoniam dixisti, In aeternum misericordia aedificabitur. In coelis praeparabitur veritas tua.» Et hic repetivit misericordiam et veritatem. Universae enim viae Domini misericordia et veritas 3Psal. XXIV, 10 . Neque enim exhiberetur veritas in impletione promissorum, nisi praecederet misericordia in remissione peccatorum. Deinde, quoniam populo Israel etiam secundum carnem venienti de semine Abrahae promissa erant multa prophetice, et ita ille populus propagatus est, in quo implerentur promissa Dei; non autem clausit Deus fontem bonitatis suae etiam in alienigenas gentes, quas sub Angelis constituerat, portionem sibi faciens populum Israel: in haec duo et Apostolus distincte distribuit misericordiam Domini et veritatem. Ait enim «Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum.» Ecce quia non fefellit Deus; ecce quia non repulit plebem suam, quam praescivit. Etenim cum de casu Judaeorum ageretur, ne quis putaret sic illos improbatos, ut nihil frumenti ex illa ventilatione in horreum mitteretur, ait Apostolus: «Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit; nam et ego Israelita sum» 4Rom. XI, 1, 2 . Si totum illud spinae fuerunt, unde granum vobis loquor? Ergo impleta est veritas Dei in iis qui ex Israelitis crediderunt, et venit unus paries de circumcisione applicans se ad lapidem angularem 5Ephes. II, 20 . Sed ille lapis angulum non faceret, nisi alium parietem ex Gentibus susciperet. Ille itaque paries tanquam proprie pertinet ad veritatem, iste autem alius ad misericordiam. «Dico enim,» inquit, «Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum» 6Rom. XV, 8, 9 . Merito, «In coelis praeparabitur veritas tua.» Etenim omnes illi Israelitae vocati Apostoli, coeli facti sunt qui enarrant gloriam Dei. De his coelis dicitur, «Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.» Et ut noveritis de his coelis dici, certe de his in consequenti expressius dictum est, «Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.» Quaere quorum, non invenies supra nisi coelorum. Si ergo Apostoli sunt, quorum in omnibus loquelis vox audita est, ipsi sunt de quibus dictum est, «In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum» 7Psal. XVIII, 2, 4, 5 ; quia etsi assumpti hinc sunt antequam Ecclesia impleret orbem terrarum, tamen verba eorum pervenerunt usque ad terminos orbis terrae: bene accipimus in his impletum quod nunc legimus, «In coelis praeparabitur veritas tua.»

Notes

  1. 1. Jerem. I, 10
  2. 2. Psal. XXVII, 5
  3. 3. Psal. XXIV, 10
  4. 4. Rom. XI, 1, 2
  5. 5. Ephes. II, 20
  6. 6. Rom. XV, 8, 9
  7. 7. Psal. XVIII, 2, 4, 5