TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6-9.] Forte nobis dicturus est, qui versu isto percussus corrigi voluerit, et quem occupaverit timor ille justitiae fidei, et volens coeperit ambulare angustam viam; dicturus est nobis: Ambulare non durabo, si nihil spectabo. Quid ergo facimus, fratres? Dimissuri eum sumus sine spectaculo? Morietur, non subsistet, non nos sequetur. Quid ergo facimus? Demus pro spectaculis spectacula. Et quae spectacula daturi sumus christiano homini, quem volumus ab illis spectaculis revocare? Gratias ago Domino Deo nostro: sequenti versu Psalmi ostendit nobis, quae spectatoribus spectare volentibus spectacula praebere et ostendere debeamus. Ecce aversus fuerit a circo, a theatro, ab amphitheatro, quaerat quod spectet, prorsus quaerat; non eum relinquimus sine spectaculo. Quid pro illis dabimus? Audi quid sequitur: Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua. Miracula hominum intuebatur, intendat mirabilia Dei. Multa fecit Dominus mirabilia sua; haec respiciat. Quare illi viluerunt? Aurigam laudat regentem quatuor equos, et sine labe atque offensione currentes: forte talia miracula spiritualia non fecit Dominus? Regat luxuriam, regat ignaviam, regat injustitiam, regat imprudentiam, motus istos qui nimium lapsi haec vitia faciunt, regat et subdat sibi, et teneat habenas, et non rapiatur; ducat quo vult, non trahatur quo non vult. Aurigam laudabat, auriga laudabitur: clamabat ut auriga veste cooperiretur, immortalitate vestietur. Haec munera, haec spectacula edit Deus. Clamat de coelo: Specto vos; luctamini, adjuvabo; vincite, coronabo. Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Nunc specta histrionem. Didicit enim homo magno studio in fune ambulare, et pendens te suspendit. Illum attende editorem majorum spectaculorum. Didicit iste in fune ambulare, numquid fecit in mari ambulare? Obliviscere theatrum tuum, attende Petrum nostrum, non funambulum, sed, ut ita dicam, mariambulum. Ambula et tu non in illis aquis, ubi Petrus aliquid significans ambulavit, sed in aliis; quia hoc saeculum mare est. Habet amaritudinem noxiam, habet fluctus tribulationum, tempestates tentationum; habet homines velut pisces de suo malo gaudentes, et tanquam se invicem devorantes; hic ambula, hoc calca. Spectare vis, esto spectaculum. Ne deficias, vide praecedentem et dicentem: Spectaculum facti sumus huic mundo, et Angelis, et hominibus 29I Cor. IV, 9 . Calca mare, ne mergaris in mari. Non ibis, non calcabis, nisi ille jusserit qui prior in mari ambulavit. Sic enim ait Petrus: Si tu es, jube me venire ad te super aquas. Et quia ipse erat, audivit petentem, tribuit desideranti, vocavit ambulantem, erexit mergentem 30Matth. XIV, 28-31. Haec mirabilia fecit Dominus, ipsa intuere; oculus spectantis fides sit. Et fac tu talia; quia etsi venti turbaverint, etsi fluctus infremuerint, et te humana fragilitas ad aliquam dubitationem tuae salutis adduxerit, habes clamare; dicis, Domine, pereo. Non sinit ille perire, qui jussit te ambulare. Quia enim jam in petra ambulas, nec in mare times: si sine petra fueris, in mare mergeris, quia in tali petra ambulandum est, quae in mari non mersa est.

Notes

  1. 29. I Cor. IV, 9
  2. 30. Matth. XIV, 28-31