TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quaerat ex me aliquis puerorum sanctorum laudantium nomen Domini, et dicat mihi: Ecce «usque in saeculum,» accipio usque in aeternum; cur autem «ex hoc,» et non ante hoc et ante omnia saecula «sit nomen Domini benedictum?» Respondebo parvulo, qui non contumaciter quaerit: Vobis dicitur, domini et pueri, vobis dicitur, «Laudate nomen Domini: sit nomen Domini benedictum;» sit a vobis nomen Domini benedictum, «ex hoc» utique ex quo vobis dicitur. Incipitis enim laudare, sed sine fine laudate. «Ex hoc» ergo «et usque in saeculum,» sine fine laudate. Ne dicatis: Incipimus quidem laudare Dominum, quia pueri sumus; sed cum creverimus magnique fuerimus, nos ipsos laudabimus. Non sic, pueri, non sic: propterea dicit Dominus per Isaiam, «Ego sum; et usque dum senescatis, ego sum» 7Isai. XLVI, 4 . Ille semper laudandus est qui est. «Laudate, pueri, ex hoc,» laudate, senes, «et usque in saeculum.» Quia senectus vestra albescet quidem canis sapientiae, sed non carnis vetustate marcescet. Aut quoniam hoc loco humilitatem potius videtur significare pueritia, cui contraria est vana et falsa superbiae magnitudo; et ideo Dominum nisi pueri non laudant, quia superbi eum laudare non norunt: sit senectus vestra puerilis, et pueritia senilis; id est: ut nec sapientia vestra sit cum superbia, nec humilitas sine sapientia, ut laudetis Dominum «ex hoc et usque in saeculum.» Quacumque autem in parvulis sanctis Ecclesia Christi diffunditur, «Laudate nomen Domini:» hoc est enim, «A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini.»

Notes

  1. 7. Isai. XLVI, 4