TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cum ergo Saül persequeretur virum sanctum David, confugit David ubi tutum putavit: transiens per sacerdotem quemdam Achimelech, accepit ab eo panes. Ubi figuravit etiam personam, non tantum regis, sed et sacerdotis: quia manducavit panes propositionis, quos, sicut dicit Dominus in Evangelio, non licebat manducare nisi solis sacerdotibus 10Matth. XII, 4 . Postea coepit eum quaerere Saül, et iratus est suis quod nemo eum sibi vellet prodere. Hoc modo lectum est in libro Regnorum. Erat autem ibi Doech quidam, quando venerat ille ad Achimelech sacerdotem, princeps pastorum Saül, Idumaeus. Qui cum adesset quando Saül irascebatur suis, quod nullus illi vellet prodere David, prodidit ubi eum vidisset. Misit continuo Saül, exhibuit sacerdotem et omnes ejus, et jussit occidi. Nemo ausus est hominum regis Saül, nec jubente rege, mittere manum in sacerdotes Domini: sed ille qui prodiderat, sicut Judas, qui a proposito suo non recessit, et usque in finem perseveravit de illa radice fructus ferre, (quales, nisi quales fert arbor mala?) occidit Doech iste manu sua, jubente rege, sacerdotem et omnes ejus: deinde debellata est civitas etiam sacerdotum 11I Reg. XXI et XXII. Invenimus ergo Doech istum inimicum regi David et sacerdoti Achimelech. Unus homo est Doech, sed genus hominum est Doech: sicut David et corpus ipsum regis et sacerdotis, tanquam unus homo et duae personae, sed tamen unum genus hominum. Proinde in isto tempore, et in isto saeculo videamus haec duo genera, ut pertineat ad utilitatem nostram, vel quod cantamus, vel quod cantari audimus. Modo videamus Doech, modo videamus corpus regis et sacerdotis, modo videamus corpus hominum adversus regem et sacerdotem.

Notes

  1. 10. Matth. XII, 4
  2. 11. I Reg. XXI et XXII