[«vers. 38.] Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.» Timor utique Hebraeorum super Aegyptios. Non enim «timor eorum,» quo timebant Hebraei, sed quo timebantur. Dicet aliquis: Quomodo ergo nolebant eos dimittere Aegyptii? quomodo tanquam redituros dimiserunt? quomodo tanquam redituris et reddituris aurum et argentum petentibus commodaverunt, si «laetata est Aegyptus in profectione eorum?» Sed intelligendum est, post illam ultimam Aegyptiorum mortem, et tantam stragem in mari Rubro tam magni persequentis exercitus, Aegyptios timuisse residuos ne redirent Hebraei, et eorum reliquias magna facilitate contererent. Tunc impletum est quod superius, cum dixisset, «Et auxit populum suum vehementer,» mox addidit, «Et firmavit eum super inimicos ejus.» Hanc enim sententiam uno versiculo propositam ut explicaret, quomodo id factum sit, adjunxit caetera quae in hac laude cladis narravit, usque ad istum locum, ubi ait, «laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos;» velut assignans quod proposuerat, quia firmavit populum suum super inimicos ejus.