[«vers.» 1.] Psalmus iste, «Pro torcularibus,» inscribitur. Et quantum advertit nobiscum Charitas Vestra (quia vos intentissime audire advertebamus), nihil in ejus textu dictum est vel de prelo, vel de fiscinis, vel de lacu, vel de instrumentis aut aedificio torcularis; omnino nihil in eo tale audivimus: unde quid sibi velit titulus ejus, quod inscribitur, «Pro torcularibus,» non parva quaestio est. Profecto enim si post istum titulum aliquid de talibus rebus diceret, quales commemoravi, crederetur a carnalibus vere ista visibilia torcularia voluisse cantare: quia vero titulum imposuit, «Pro torcularibus,» et nihil postea in omni versu Psalmi dixit de his torcularibus notissimis oculis nos tris; non dubitatur esse alia torcularia quae nos hic quaerere et intelligere voluit Spiritus Dei. Quapropter quid agatur in his visibilibus torcularibus recordemur, et hoc videamus quemadmodum spiritualiter geratur in Ecclesia. Uva certe pendet in vitibus, et oliva in arboribus (his enim duobus fructibus solent torcularia praeparari); et quamdiu pendent in fruticibus suis, tanquam libero aere perfruuntur; et nec uva vinum est, nec oliva oleum, ante pressuram. Sic sunt homines quos praedestinavit Deus ante saecula conformes fieri imaginis unigeniti Filii sui 1Rom. VIII, 29 , qui praecipue in passione magnus botrus expressus est. Hujusmodi ergo homines antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in saeculo tanquam deliciosa libertate, velut uvae aut olivae pendentes: sed quoniam dictum est, «Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem» 2Eccli. II, 1 ; accedens quisque ad servitutem Dei, ad torcularia se venisse cognoscat; contribulabitur, conteretur, comprimetur; non ut in hoc saeculo pereat, sed ut in apothecas Dei defluat. Exuitur carnalium desideriorum integumentis, quasi vinaciis: hoc enim ei contigit in desideriis carnalibus, propter quae et Apostolus dicit, «Exuite vos veterem hominem, et induite novum» 3Coloss. III, 9, 10 . Hoc totum non fit nisi de pressura: propterea torcularia nominantur Ecclesiae Dei hujus temporis.