Quia non in finem oblivio erit pauperis : qui videtur nunc in oblivione esse, cum peccatores felicitate hujus saeculi florere existimantur, et justi laborare; sed patientia, inquit, pauperum non periet in aeternum. Quapropter nunc patientia opus est ad perferendos malos, qui jam voluntatibus separati sunt, donec etiam ultimo judicio separentur.