TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.» Saeviant inimici; quid possunt facere inimici? Pecuniam tollere, exspoliare, proscribere, in exsilium mittere, doloribus tormentisque cruciare; ad postremum, si permissi fuerint, et occidere: numquid amplius? Tu autem, Domine, «super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam:» super id quod mihi possunt facere inimici, tu extendisti manum tuam. Non enim inimici possunt me separare a te; tu autem amplius vindicas, quia adhuc differs me: «Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam.» Saeviat quantum potest inimicus, non me separat a Deo: tu autem, Domine, adhuc me non recipis, adhuc me in peregrinatione conteris, adhuc gaudium dulcedinemque tuam non praebes; nondum inebriasti ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae nondum potasti. Apud te enim est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen 23Psal. XXXV, 9, 10 . Sed ecce dedi primitias spiritus, et credidi in te, et servio mente legi Dei 24Rom. VII, 25 ; tamen in nobismetipsis adhuc ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri 25Id. VIII, 23 . Hanc vitam nobis peccantibus dedit Deus, ubi etiam necesse est ut conteratur Adam in sudore et labore vultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit 26Gen. III, 18, 19 . Numquid aliquis inimicus plus potuit procurare? «Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam:» sed tamen non ad desperationem. Sequitur enim: «Et salvum me fecit dextera tua.»

Notes

  1. 23. Psal. XXXV, 9, 10
  2. 24. Rom. VII, 25
  3. 25. Id. VIII, 23
  4. 26. Gen. III, 18, 19