Cujus vox est Psalmus? Asaph. Quid est, Asaph? Sicut invenimus in interpretationibus ex lingua hebraea in graecam, et ex graeca nobis in latinam translatis, Asaph Synagoga interpretatur. Vox est ergo Synagogae. Sed tu cum audieris Synagogam, noli continuo detestari quasi interfectricem Domini. Erat quidem illa Synagoga interfectrix Domini; nemo dubitat: sed memento de Synagoga fuisse arietes, quorum filii sumus. Unde dicitur in psalmo: Afferte Domino filios arietum 7Psal. XXVIII, 1 . Qui inde arietes? Petrus, Joannes, Jacobus, Andreas, Bartholomaeus, et caeteri Apostoli. Hinc et ipse primo Saulus, postea Paulus: id est, primo superbus, postea humilis. Saül enim, unde dictum est nomen Sauli, nostis quia rex superbus et infrenis fuit. Non quasi jactantia aliqua nomen sibi mutavit Apostolus; sed ex Saulo factus est Paulus, ex superbo modicus. Paulum enim Modicum est. Vis nosse quid sit Saulus? Ipsum audi jam Paulum recordantem quid fuerit per malitiam suam, et quid jam sit per gratiam Dei; audi quomodo fuerit Saulus, et quomodo sit Paulus: Qui fui, inquit, prius blasphemus, et persecutor, et injuriosus 8I Tim. I, 13 . Audisti Saulum; audi et Paulum: Ego enim sum, inquit, minimus Apostolorum. Quid est minimus, nisi ego sum Paulus? Et sequitur: Qui non sum dignus vocari apostolus. Quare? Quia fui Saulus. Quid est, fui Saulus? Ipse dicat: Quia persecutus sum, inquit, Ecclesiam Dei; sed gratia Dei, ait, sum id quod sum 9I Cor. XV, 9, 10 . Abstulit sibi omnem granditatem suam; minimus jam in se, grandis in Christo. Et iste Paulus quid dicit? Non repulit Deus plebem suam, de plebe ex Judaeis veniente, plebem suam, inquit, quam praescivit: nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin 10Rom. XI, 2, 1 . Ergo et Paulus nobis de Synagoga; et Petrus et alii Apostoli de Synagoga. Itaque cum audieris vocem Synagogae, noli attendere meritum, sed intende partum. Loquitur ergo in hoc psalmo Synagoga, deficientibus hymnis David, filii Jesse; id est deficientibus rebus temporalibus, per quas solebat a carnali populo laudari Deus. Quare autem illae defecerunt, nisi ut aliae quaererentur? Ut quaererentur quae? Quae ibi non erant? Non; sed quae ibi tegebantur figuris: non quae jam ibi non erant; sed ibi tanquam in radice occultabantur quibusdam secretis mysteriorum, quae, inquit ipse Apostolus, figurae nostrae fuerunt 11I Cor. X, 6.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 7. Psal. XXVIII, 1
- 8. I Tim. I, 13
- 9. I Cor. XV, 9, 10
- 10. Rom. XI, 2, 1
- 11. I Cor. X, 6