TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Et clamavi,» inquit, «ad te, Domine.» Hoc quidem et apertissime fecit, cum penderet in ligno. Sed quod sequitur, «Tota die expandi» «manus meas ad te,» quomodo oporteat accipi, merito quaeritur. Si enim in eo quod ait, «Expandi manus meas,» crucis patibulum intellexerimus; quomodo intellecturi sumus, «Tota die?» Numquid tota die pependit in ligno, cum et nox ad totum diem pertineat? Si autem hoc loco diem voluit intelligi, qui praeter noctem dies appellari solet; etiam talis diei, quando crucifixus est, jam pars prima et non parva transierat. Si autem diem pro tempore positum velimus accipere (maxime quia hoc nomen genere feminino posuit, quod in latino eloquio nonnisi tempus significare solet: quamvis in graeco non ita sit; semper quippe in ea lingua dies feminino genere dicitur, et ideo nostros sic interpretari puto), arctius quaestio colligabitur. Quomodo enim toto tempore, si nec saltem uno toto die manus extendit in cruce? Porro si totum pro parte accipiendum esse dicamus, quia isto genere locutionis uti etiam sancta Scriptura consuevit; non mihi occurrit exemplum, totum pro parte etiam tunc posse accipi, quando ipsum verbum additur et dicitur totum. Nam et in eo quod dixit Dominus in Evangelio, «Sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus» 33Matth. XII, 40 ; ideo totum pro parte non insolenter accipitur, quia non ait, Totis tribus diebus et totis tribus noctibus: unus quippe medius fuit totus dies, duorum autem partes; primi ultima, ultimi prima. Si autem non crucem suam in hac prophetia Psalmi significavit his verbis, sed orationem, quam eum ex forma servi fudisse Deo Patri, Evangelio teste, didicimus, ubi eum et longe ante passionem, et sub die passionis, et in ipsa cruce orasse meminimus; nusquam hoc eum toto die fecisse legimus. Proinde convenienter per extentas manus tota die continuationem bonorum operum intelligere possumus, a quorum nunquam intentione cessavit.

Notes

  1. 33. Matth. XII, 40