[vers. 14.] Firmamentum est Dominus timentium eum: infirmorum videtur esse timor, sed firmamentum est Dominus timentium eum. Et nomen Domini quod glorificatum est per orbem terrarum, firmat timentes eum. Et testamentum ipsius ut manifestetur illis: et facit ut testamentum ipsius manifestetur illis, quia haereditas Christi gentes sunt, et termini terrae.