TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Jam enim incipit apparere persona Domini in hoc psalmo loquens. Nam sequitur: Psallam nomini tuo, Altissime, in convertendo inimicum meum retrorsum. Hujus ergo inimicus quando retro conversus est? An quando ei dictum est: Redi retro. Satanas 12Matth. IV, 10 tunc enim qui tentando se praeponere cupiebat retro factus est, non decipiendo tentatum et in eum nihil valendo. Retro enim sunt terreni homines; coelestis autem homo prior factus est, quamvis post venerit: primus enim homo de terra terrenus; secundus homo de coelo coelestis 13I Cor. XV, 47. Sed de ipsa stirpe veniebat, a quo dictum est: Qui post me venit, ante me factus est 14Joan. I, 15 . Et Apostolus ea quae retro sunt obliviscitur, et in ea quae ante sunt se extendit 15Philip. III, 13. Conversus est igitur inimicus retro, postquam non valuit hominem coelestem decipere tentatum, et se ad terrenos convertit ubi dominari potest. Quapropter nullus hominum eum praecedit et retro eum esse facit, nisi qui deponens imaginem terren hominis portaverit imaginem coelestis 16I Cor. XV, 49. Jam vero si quod dictum est, inimicum meum, generaliter vel peccatorem vel gentilem hominem magis velimus accipere, non erit absurdum. Nec poena erit quod dictum est, In convertendo inimicum meum retrorsum; sed beneficium, et tale beneficium, ut huic comparari nihil possit. Quid enim beatius quam deponere superbiam, et non velle Christum praecedere, veluti sanus sit cui medicus non sit necessarius; sed malle retro ire post Christum, qui discipulum vocans ut perficiatur, dicit, Sequere me 17Matth. XIX, 21 Sed tamen accommodatius de diabolo dictum intelligitur: In convertendo inimicum meum retrorsum. Diabolus quippe retrorsum conversus est etiam in persecutione justorum, et multo utilius persecutor est, quam si dux et princeps praeiret. Psallendum est igitur nomini Altissimi in convertendo inimicum retrorsum; quoniam malle debemus eum persequentem fugere, quam ducentem sequi: habemus enim quo fugiamus et abscondamur in occultis Filii, quia Dominus factus est refugium nobis 18Psal. LXXXIX, 1.

Notes

  1. 12. Matth. IV, 10
  2. 13. I Cor. XV, 47
  3. 14. Joan. I, 15
  4. 15. Philip. III, 13
  5. 16. I Cor. XV, 49
  6. 17. Matth. XIX, 21
  7. 18. Psal. LXXXIX, 1