Quaeri etiam potest, cum non sit dictum, Si dormiatis in cleris, sed, inter medios cleros, quid sit hoc, inter medios cleros. Quod quidem si expressius transferretur ex graeco, inter medium clerorum diceretur; quod in nullo interpretum legi: propterea credo quia tantumdem valet quod dictum est, inter medios cleros. Hinc ergo quid mihi videatur exponam. Saepe hoc verbum ad aliqua connectenda atque pacanda, ne inter se dissideant, poni solet: sicut testamentum inter se et populum Deo constituente, hoc verbum Scriptura ponit; nam pro eo quod est in latino, inter me et vos, graecus habet, inter medium meum et vestrum. Sic et de signo circumcisionis cum loquitur Deus ad Abraham, dicit, Erit testamentum inter me et te, et omne semen tuum 91Gen. XVII, 2, 7 : quod Graecus habet, inter medium meum et tuum, et inter medium seminis tui. Item cum loqueretur ad Noe de arcu in nubibus ad signum constituendum 92Id. IX, 12, hoc verbum saepissime repetit: et quod habent latini codices, inter me et vos, vel inter me et omnem animam vivam, et si qua ibi talia dicuntur; inter medium meum et vestrum, invenitur in Graeco, quod est, ἀνὰ μέσον. David quoque et Jonathan signum inter se constituunt, ne aliud opinando dissideant 93I Reg. XX, 20-23: et quod latine dicitur, inter ambos; inter medium amborum, habet Graecus eodem verbo, quod est, ἀνὰ μέσον. Optime autem factum est, ut hoc loco psalmi hujus interpretes nostri non dicerent, inter cleros, quod latinae locutioni usitatum est; sed inter medios cleros, tanquam inter medium clerorum, quod potius in graeco legitur, et quod dici solet in eis rebus, ut dixi, quae inter se debeant habere consensum. Jubet ergo Scriptura ut inter medios cleros dormiant, qui vel sunt pennae columbae deargentatae, vel ex hoc eis praestatur ut sint. Porro si isti cleri duo Testamenta significant, quid aliud admonemur, nisi ut Testamentis inter se consentientibus non repugnemus ; sed intelligendo aequiescamus, nosque simus eorum concordiae signum atque documentum, cum alterum adversus alterum nihil dixisse sentimus, et cum pacifica admiratione, quasi ecstasis sopore, monstramus? Cur autem in cleris Testamenta intelligantur, cum hoc nomen graecum sit quidem, sed Testamentum non ita dicatur; haec causa est, quia per testamentum datur haereditas, quae graece appellatur, κληρονομία, et haeres, κληρονόμος. Κλῆρος autem sors graece dicitur, et sortes ex promissione Dei, partes haereditatis vocantur, quae populo sunt distributae. Unde tribus Levi praecepta est non habere sortem inter fratres suos, quod ex eorum decimis sustentaretur 94Num. XVIII, 20. Nam et Cleros et Clericos hinc appellatos puto, qui sunt in ecclesiastici ministerii gradibus ordinati, quia Matthias sorte electus est, quem primum per Apostolos legimus ordinatum 95Act. I, 26. Proinde propter haereditatem quae fit testamento, tanquam per id quod efficitur id quod efficit, nomine clerorum Testamenta ipsa significata sunt.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 91. Gen. XVII, 2, 7
- 92. Id. IX, 12
- 93. I Reg. XX, 20-23
- 94. Num. XVIII, 20
- 95. Act. I, 26