[vers. 8, 9.] Et Dominus in aeternum permanet. Utquid ergo fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania, adversus Dominum et adversus Christum ejus 28Psal. II, 1 nam Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio sedem suam, et ipse judicabit orbem terrarum in aequitate. Paravit, cum judicatus est, sedem suam: per illam enim patientiam homo coelum acquisivit, et Deus in homine credentibus profuit; et hoc est occultum Filii judicium. Sed quia etiam palam manifesteque venturus est ad vivos et mortuos judicandos, paravit in occulto judicio sedem suam; et ipse item palam judicabit orbem terrarum in aequitate, id est, meritis digna distribuet, agnos ad dexteram ponens, haedos ad sinistram 29Matth. XXV, 33. Judicabit populos cum justitia. Hoc est quod superius dictum est, Judicabit orbem terrarum in aequitate: non quemadmodum judicant homines, qui corda non vident, a quibus plerumque deteriores absolvuntur quam condemnantur; sed in aequitate et cum justitia Dominus judicabit, testimonium perhibente conscientia, et cogitationibus accusantibus seu defendentibus 30Rom. II, 15.