TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Imploratur futurum judicium: sed antequam veniat, Judicentur, inquit, gentes in conspectu tuo: hoc est in occulto, quod dicitur coram Deo, paucis sanctis et justis intelligentibus. Constitue, Domine, legislatorem super eos. Videtur mihi Antichristum significare, de quo Apostolus dicit: Cum revelabitur homo peccati 52II Thes. II, 3 . Sciant gentes quoniam homines sunt: ut qui nolunt liberari a Filio Dei, et pertinere ad filium hominis, et esse filii hominum, id est novi homines, serviant homini, id est veteri homini peccatori, quoniam homines sunt.

Notes

  1. 52. II Thes. II, 3