TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Audi quia hanc petit: Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum. Hoc est ergo quod paulo ante dixit: Ut contempler delectationem Domini. Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum. Si gaudium nostrum in isto sole esset, non cor nostrum diceret, Quaesivi vultum tuum; sed oculi corporis nostri. Cor nostrum cui dicit, Quaesivi vultum tuum, nisi ei qui pertinet ad oculum cordis? Lucem istam quaerunt oculi carnis, lucem illam quaerunt oculi cordis. Sed vis illam lucem, quae videtur oculis cordis, videre: quia ipsa lux Deus est. Deus enim lux est, ait Joannes, et tenebrae in eo non sunt ullae 26I Joan. I, 5 . Vis ergo videre illam lucem? Munda oculum, unde videtur: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 27Matth. V, 8 .

Notes

  1. 26. I Joan. I, 5
  2. 27. Matth. V, 8