TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 20.] Benedictus Deus meus , qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me. Tenet sensum ab eo loco, ubi ait, Venite, audite, et narrabo vobis, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae; et dixit quae audistis, et ad finem ita conclusit: Benedictus Deus meus. qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me. Sic enim pervenit ad resurrectionem iste qui loquitur, ubi jam et nos spe sumus: imo et nos sumus; et nostra vox ista est. Quamdiu ergo hic sumus, hoc rogemus Deum, ut non a nobis amoveat deprecationem nostram, et misericordiam suam; id est, ut perseveranter oremus, et perseveranter misereatur. Multi enim languescunt in orando, et in novitate suae conversionis ferventer orant, postea languide, postea frigide, postea negligenter: quasi securi fiunt. Vigilat hostis: dormis tu. Ipse Dominus praecepit in Evangelio; quia oportet semper orare, et non deficere. Et dat similitudinem de illo iniquo judice, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur; quem interpellabat illa vidua quotidie ut audiret eam: et cessit taedio qui non flectebatur misericordia; et ait sibi judex nequam: « Si nec Deum timeo, nec homines revereor; vel propter taedium quod mihi quotidie facit haec vidua, audiam causam ejus, et vindicabo eam. Et ait Dominus: Si judex nequam hoc fecit, Pater vester non vindicabit electos suos qui ad eum clamant die ac nocte? Ita dico vobis; faciet judicium eorum cito » 66Luc. XVIII, 1-8. Ergo non deficiamus in oratione. Ille quod concessurus est, etsi differt, non aufert: securi de pollicitatione ipsius non deficiamus orando; et hoc ex beneficio ipsius est. Propterea dixit: Benedictus Deus meus, qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me. Cum videris non a te amotam deprecationem tuam, securus esto, quia non est a te amota misericordia ejus.

Notes

  1. 66. Luc. XVIII, 1-8