[«vers.» 47, 48.] «Et meditabar,» inquit, «in mandatis tuis, quae dilexi, et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi:» sive, quod nonnulli codices habent in utroque versu, «dilexi valde,» aut «nimis,» aut «vehementer,» sicut interpretari placuit quod graece dicitur σφόδρα. Mandata ergo Dei dilexit per hoc per quod ambulabat in latitudine; per Spiritum scilicet sanctum, per quem dilectio ipsa diffunditur, et dilatat corda fidelium. Dilexit autem, et cogitando et operando. Nam quod ad cogitationem pertinet, ait, «Et meditabar in mandatis tuis:» quod autem ad operationem, «Et levavi manus meas ad mandata tua.» Utrique autem sententiae addidit, «quae dilexi:» finis enim praecepti est charitas de corde puro 199I Tim. I, 5 . Quando isto fine, id est, hujus rei contemplatione fit mandatum Dei, tunc fit vere opus bonum; et tunc levantur manus, quia supernum est quo levantur. Propterea de ipsa charitate locuturus Apostolus ait, «Supereminentem viam vobis demonstro» 200I Cor. XII, 31 : et alio loco, «Cognoscere,» inquit, «etiam supereminentem scientiae charitatem Christi» 201Ephes. III, 19 . Nam si de opere mandatorum Dei merces terrenae felicitatis expetitur, deponuntur manus potius quam levantur; quia terrena emolumenta quae non sursum, sed deorsum sunt, illo opere requiruntur. Ad utrumque autem pertinet quod sequitur, «Et exercebar in justificationibus tuis:» quod plures interpretes dicere maluerunt, quam «laetabar,» aut «garriebam,» quod aliqui interpretati sunt ex eo quod graecus habet ἠδολέσχουν. Exercetur quippe in justificationibus Dei laetus, et quodam modo garrulus, qui mandata ejus quae diligit, et cogitandi et operandi delectatione custodit.