[«vers.» 5, 6.] Quid autem illi faciunt, qui respondent et loquentur iniquitatem, quia faciunt et parcitur eis? «Populum tuum, Domine, humiliaverunt:» id est, omnes qui juste vivunt, in quos volunt superbire omnes mali. «Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt: viduam et pupillos interfecerunt, et proselytum occiderunt:» id est, peregrinum, advenam, adventitium; ipsum dicit proselytum. Manifesta sunt ista singula, nec opus est in his immorari.